Latin
Book 1, Book 5, prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Eo anno i et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit: in cujus exsequiis, multis virtutibus quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Namcarcerariis acclamantwul, corpus in platea aggravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur: ipsi quoque qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulcrum autem ejus multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur: ita ut quisque, si justa petierit, vclociter exoptata reportet. Si quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum Vitæ illius, qui a Fortunato pre. sbylero compositus est, legens cuncta reperiet 1.