Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6
Unproofread scanNot analysed yet
V. Igitur mortuo Gundobado i, regnum ejus Si. gimundus filius ejus obtinuit, monastoriumque Agau-' neuse solerti cura cum domibus basilicisque ædificavi *:qui pera priori conjuge a, filia Theodorici regis Italici, de qua filium habebat nomine Sigiricum, aliam duxit uxorem; quae valide contra filium ejus, -sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnosceret, commotus felle diceret ad eam: Non enim eras di gna, ut haec indumenta tua terga contingerent 1, quae dominae tuae, id est matris meae, fuisse noscuntur. At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: Hic iniquus regnum tuum possidere desiderat, teque interfecto, id usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum quod avus ejus Theodoricus Italiae tenuit, et iste possideat. Scit enim quod te vivente haec non potest adimplere; et nisi tu cadas, ille nou surget. His et hujuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquæ consilio utens, iniquus exstitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium jubet: cui dormienti, orarium a sub collo positum, ac sub mento ligatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est b. Quo facto pater sero jam pœnitens, super cadaver exanime ruens, flere caepit amarissime. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: Te, inquit, plange amodo v qui per consilium nequam factus es parricida sævissimus; nam hunc qui innocens jugulatus est, necessarium non est plangi. Nihilominus ille ad sanctos Agaunenses abicns, per multos dies in fletu et jejuniis durans, veniam precabatur. Psallentium ibi assiduum institnens, Lugduno regressus est, ultione diviua de vestigio eum prosequente. Ilujus filiam d reI Theudericus accepit.