# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6-3

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6-3

XXIV. Obiit autem et Deutherius I Vinciensis episcopus, in cujus locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Bituricæ urbis incola fuit, sed causa nescio qua in Septimaniam abiit; ac post mortem Athanagildi regis a Leuvane successore ejus ma gnifice est receptus, atque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est. Sed post mortem Leuvanis cum Lcuvichildus in illa hæreticae pravitatis perfidia grassaretur, et Ingundis filia Sigiberti regis, cujus supra meminimus (Lib. v, cap. 39, etc.), in Hispaniam ad matrimonium duccretur, audivit Leuvichildus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut nunquam se veneno hæreticæ credulitatis debcret admiscere; et ob hoc semper ei molestus injuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopatu dejiceret. Cumque non inveniret quibus cum muscipulis posset innectere, ad extremum emisit qui eum gladio deberet appetere. Quod ille per internuntios cognoscens, relicta urbe Agathensi, in Gallias advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque patefacto loco, apud supradictam urbem, potestatem pontificalem nono dejectionis suae anno, rege largiente, suscepit.,

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
