# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.1-22

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 6.1 to 6.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.1

Credo ergo in Deum Patrem omnipotentem. Credo in Jesum Christum filium ejus unicum, Dominum Deum nostrum, natum a Patre, non facium; non post tempora, sed ante cunctum tempus, semper fuisse cum Patrc. Nec enim Pater dici potuerat, misi baberet Filium; neque Filius esset, si Patrem utique non haberet. Illos vero qui dicunt, 0 Erat quando non crat, exsecrabiliter renuo, et ab Ecclesia segregari contestor. Credo Christum hunc Verbum esse Patris, per quem facta sunt omnia. Hunc Verbum carnem faetum credo, cujus passione mundus redemptus est; et humanitatem, non deitatem subjacuisse passioni credo. Credo cum die tertia resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse in coelos, sedcre ad dexteram Patris, venturum ac judicaturum vivos et mortuos. Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio i processisse, non mino. rem, et quasi ante non esset, scd aequalem, et semper cum Patre et Filio coaeternum Deum, consubstantialem natura, æqualem omnipotentia, consempiternum essentia, ut nunquam sine Patre fuisse rel Filio, nequc minorem Patre vel Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum; et aliam quidem personam Patris, aliam Fi- Hi, aliam Spiritus sancti. In qua Trinitate unam deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse confiteor. Credo i beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. Credo animam immortalcm, nec tamen partem habere deitatis. Et omnia quae a trecentis decem et octo episcopis Nicææ constituta sunt, credo fideliter. De fine vero mundi ea sentio quæ a prioribus didici. Antichristus vero primum circumcisionem iuducet, se asserens Christum: deinde in templo Hierosolymis statuam suam collocabit adorandam, sicut i Dominum dixisse legimus: Videbitis abominationem desolationis stantem in loco sancio (Matth. xxiv, 15). Sed diem illam omnibus hominibus ignorari, ipse Dominus manifestat, dicens: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, neque Filius, niti Pater solus (Marc.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
