# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.10

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.10

x. His diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit. Qui ponentes ad fenestram absidæ cancelluID, qui super tumulum cujusdam defuncti erat, ascendentes per ewu, effracta vitrea suat ingressi, auferentesque multum auri argentique, et palliorum holosericorum, abierunt, non metuentes super sanctum sepulcrum pedem ponere, ubi vix vel os appticare praesumimus. Sed virtus sancti voluit hanc tomeritatem etiam cum judicio manifestare terribili. Nam hi perpetrato scelere ad Burdegalensem civHalem venientes, orto scandalo, UDUS alterum interemit; sicque patefacto opere, furtum repertum est, at de hospitaM eorum argentum comminutum a et pallia sunt extracta. Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, jussit eos alligari vinculis, et suo conspectui praesentari. Tunc ego metuens, ne ob illius causam homines morerentur, qui vivens in corpore pro perditorum vita sæpius deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne nostris a non accusantibus, ad quos prosecutio pertinebat, hi interficerentur. Quod ille benigne suscipiens, vitæ restituit. Species vero quæ dissipatæ fuerant, studiosissime componens, loco sancto reddi præcepit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
