Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Igitur Chilpericus rex cernens bas discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat, jubetque ut aliquid nequitiæ inferat fratri. At ille, commoto exercitu, nagnovaldo e duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactoque sacramento Aginnum pergit. Hæc audiens uxor Ragnovatdi, quod scilicet, fugato viro suo, hæc et civitas in potestatem regis Chilperici redigeretur d, basilicam sancti martyris Caprasii expetiit. Scd extracta exinde, et spoliata facultate ac solatio famulorum, datis fidejussoribus Tolosam dirigitur: ibique ireruo) in basilica sancti Saturnini ingressa residebat Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Guntchramnum aspiciebant, abstulit" et ditionibus regis Chilperici subegit. Berulfus vero dux, cum Bituriges mussitare, quod Turonicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet, et se in ipsos fines statuit. Graviter tunc pagi Isiodorensis i ac Berravensis urbis Turonicæ devastati sunt. Sed et postea crudeliter qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati. Bladastes I vero dux in Vasconiam abiit, maximamque panem exercitus sui alnisit.