Latin
6.152 to 6.172
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.152-172
Unproofread scanNot analysed yet
cixxv, 13), 14quas nos divisiones spiritaliter, et non secundum litteram intelligere oportet. Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multæ divisiones: non enim æqualiter possunt, aut per unam viam ad vitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam: id est qui renati per baptismum, immaculati ab omni inquinamento carnis perdurare usque ad vitae praesentis exitum possunt. Alii ad horam tertiam, videlicet qui majori ætate convertuntur. Alii ad sextam, qui luxuriæ fervorem coercent: et per bas quasque horas, sicut Evangelista (Matth. xxj commemorat, ad operam dominicae vineæ secundum fidem propriam conducuntur. Hæ sunt divisiones, quibus per hoc mare transitur. Hlud vero quod ad mare usque venientes, littus stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dixit: Reversi castra metentur e regione Phiahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon (Exod. xiv, 2). Nee enim dubium est, quod transitus ille maris, vel columna nubis typum gesserint nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo nos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari (7 Cor. x, i, 2). Columna vero ignis typum sancti Spiritus prætulit. A nativitatc ergo Abrahæ usque ad egressum filiorum Israel ex Ægypto, vel transitum maris Rubri, qui fuit Moysi octogesimus annus, supputantur anni, numero. XI. Exinde per quadraginta annos Israelitæ eremo utuntur, imbuuntur legibus; probantur, victibusque pascuntur angelicis. Deinceps enim post acceptam Legem, transgressoque cum Jesu Nave Jordane, terram repromissionis accipiunt. XII. Post cujus transitum, dum praecepta divina postponunt, sæpe in alienigenarum servitio subjugantur. Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Posthaec per Samuelem, regem, sicut reliquæ gentes habent, a Domino postulantes, accipiunt primum, Saul, deinde David.