# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.17

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.17

XVII. Rex vero Chilpericus multos Judaeorum eo anno baptizari præcepit, ex quibus plures excepit e sancto lavacro. Nonnulli tamen eorum corpore tantum, non corde abluti i, ad ipsam quam prius perfidiam habuerant, Deo mentiti regressi sunt, ita ut et sabbatnm observare, et diem dominicum honorare viderentur. Priscus (sup. cap. 5) vero ad cognoscendam veritatem nulla penitus potuit ratione deflecti. Tunc iratus rex, jussit eum custodiae mancipariJ scilicet ut quem credere voluntarie non po. terat, saltem credere taceret vel invitum. Sed ille datis quibusdam muneribus, spatium postulat, donee CHus ejus Massiliensem Hebraeam accipiat; pollicetur dolose se deinceps quae rex jusserat impletorum. Interea oritur intentio inter illum et Phatirem k, ex Judæo conversum, qui jam regis filius erat ex lavacro. Cumque die sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manus ferens ferramentum, Mosaicas leges quasi impleturus, secretiora competeret, subito Phatir adveniens, ipsum gladio cum sociis qni aderant jugulavit. Quibus interfectis, ad basilicam santii Juliani. cum pueris suis, qui ad propinquam plateam erant, confugit. Cumque ibidem residerent, audient quod rex, dominum vita excessum b, iamulos tanquam malefactores a basilica tractos, juberet interfici. Tunc unus ex his evaginato gladio, domino suo jam fugato, socios suos interficit, ipse postmodum cum gladio de basilica egressus; sed irruente Mper se populo, crudeliter interfectus est. Phatir autem accepta licentia, ad regnum Guntchramni, unde venerat, est regressus: sed non post multos 'ies a parentibus Prisci interfectus est.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
