# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.2

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.2

II. Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine gravi damnoatque labore. Nam cum Massiliensem portum propter regum discordias adire ausi no.. esseul. Agathæ. urbem, quæ in Gotthorum regno sita est, advenerunt. Sed priusquam littus attingerent, navis acta vento, impulsa terris in!rusta minuitur. Legati vero cum pueris se in periculo cernentes, arreptis tabulis vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed. plurimi evaserunt. Res autem quas undae littori invexeranl, incolæ rapuerunt, ex quibus quod melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt. Multa tamen ex his Agathenses secum retinuerunt. Tunc ego Novigentum villam d ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missorium e m2gnum, quod ex auro gemmisque fabricaverat in quinquaginta librarum pondere, ostendit, dicens: Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si vita comes fuerit, faciam. Aureos etiam singularum libraram pondere, quos imperator misit, ostendit, habentes ab ana parte iconem imperatoris pictam, et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI. Ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem, continentesque scriptum: GLORIA. RoMANORUM. Multa autem et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit t.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
