# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.219-244

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 6.219 to 6.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.219

apud Assyrios, sextus decimus Agatadis: apud Sicyonios Maratis. Tempore vero Salomonis, quando regnabat super Israel, apud Latinos quintus regnabat Silvius; Lacedaemoniis, Festus h; Corinthiis, secundus Oxion; Ægyptiorum, Thephei1. Centesimo vicesimo sexto annoi super Assyrios, Eutropes; Atheniensibus, secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Judaeam, quando captivitas in Babyloniam abiit, Macedoniis præerat Argeus; Lydorum, Gyges; iEgyptiorum, Vafres; apud Babyloniam, Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum, sextus Servius Tullusk. XVIi. Post hos, imperatores: primus, Julius Caesar fuit, qui totius imperii obtinuit monarchiam i secundus, Octavianus, Julii Cæsaris nepos, quem Augu-. stum vocant, a quo et mensis Augustus est vocitatus. Cujus nono decimo imperii anno, Lugdunum Galliarum urbem conditam manifestissime reperimus a: quae postea illustrata martyrum sanguine, Nobilissima nuncupatur. XVIII. Anno quadragesimo tertio imperii Augusti, Dominus noster Jesus Christus, ut diximus, ex virgine Maria in Bethleem David oppido, secundum carnem natus est: cujus iminensum sidus magi ab Oriente cernentes, cum muneribus veniunt, et puerum supplices oblatis donis adorant. Herodes vero ob zelum regni sui, dum Deum Christum persequi nititur, parvulos infames interimit. Ipse quoque postmodum 18 judicio divino percussus est. XIX. Domino autem Deo nostro Jesu Christo prenitenliam prædicante, baptismi gratiam tribuente, vel coeleste regnum cunctis gentibus promittente, atque prodigia et signa per populos operante; hoc est, dum de aquis vina profert, dum febres exstinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessos ab immundis spiritibus liberat, dum leprosos miserabili turpentes cute reformat: hæc dum et alia signa multa faciens, manifestissime se Deum populis esse declarat. In Judaeis ira succen. ditur, invidia exagitatur, ac mens de sanguine prophetarum pasta, ut Justum interimat injuste molitur. Ergo ut veterum vatum complerentur oracula, a discipulo traditur, a pontificibus inique condemnatur, a Judaeis illuditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus emisso spiritu custoditur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
