# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.23-38

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 6.23 to 6.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.23

XIII, 32). Sed et hic respondebimus hæreticis, qui nos impugnant, asserentes minorem esse Filium Patre, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo hunc Filium Christianum populom nuncupatum, de quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios (II Cor. VI, 13), Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, numquam ei angelos praeposuisset. Sic enim ait: Neque angeli cælorum, neque Filius; ostendens non de Unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse a. Noster vero finis, ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus, larga benignitate praestabit. De supputatione vero hujus mundi evidenter Chro-: nicæ Eusebii Caesariensis episcopi ac Hieronymi presbyteri proloquuntur, et rationem de omnium annorum serie pandunt. Nam et Orosius diligentissime haec inquirens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum collegit. Hoc etiam et Victorius, cum ordinem Paschalis solemnitatis inquireret, fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exemplaria sequentes, cupimus a primi hominis conditione, si Dominus dignabitur suum contmodare auxilium, usque ad nostrum tempus cunctam annorum congeriem computare. Quod facilius adimolebimus, si ab ipso Adam sumamus exordium. I. In principio Dominus coelum terramoue, in Christo suo, qui est omnium principium, id est in I Filio suo formavit, qui post creata mundi clementa, glebam assumens fragilis limi b, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit, et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est in animam viventem: cui dormienti ablata costa, mulier Eva creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus bomo Adam, antequam peccaret, typum Domini nostri Redemptoris praetulisset. Ipse enim in sopore passionis obdormiens, de latere suo dum aquam crnoremque produxit, virginem immaculatamque Ecclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam;

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
