# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.24

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.24

XXi V. Nova iterum contra Theodorum episcopuni bella consurgunt. Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothacharii regis esse dicebat, de Constantinopoli veniens, Massiliam est advectus: de cujus origine quaedam strictim libuit memorare. Hic cum natus esset in Galliis, et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est h, crinium flagellis per terga demissis, litteris eruditus, Childeberto regi i a matre repræsentatur, dicente ea: Ecce, inquit, nepotem tuum, Chlothacharii regis ilium. Et quia invisus habctur patri, suscipe eum, quia caro tua est. Quem ille, co quod ei filii non essent, accipiens, retiuebat seCUID. Nuntiantur haec regi Chlothachario, misitque fratri uunUos, dicens: Dimitte puerum ut veniat ad me. Nec moratus ille juvenemfratri direxit. Quo viso, Chlothacharius jussit tonderi comani capitis ejus, dicens: Hunc epo non generavi. Igitur post Chlothacharii regis obitum, a Chariberto rege susceptus est: quem Sigibertus arcessitum, herum amputavit comam capitis ejus, et misit eum in Agrippinensem ci, vitatem, quæ nunc Colonia j dicitur. Ille quoque ab eo loco delapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsetem abin, qui tunc Italiæ præerat ibique uxore accepta, filios prucrcavit, et ad Constantinopolim accessit. Inde, ut ferunt, post multa tempora, a quodam invitatus ut veniret in Gallias, Massiliam appulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Et t ab eo. dem etiam acceptis equitibus [I, equis], Mummolo duci conjunctus est. Erat autem tune Mummolus in civitate Avennica, sicut supra jam diximus (Cap. i). Guntcbramnus vero dux apprehensum Theodorum episcopum in custodiam pro hac causa detrusit, reputans cur hominem extraneum intromisisset in Gal-!ias, voluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus a. At ille epistolam, ut aiunt, manu majorum Childeberti regis subscriptam, protulit, dicens: Nihil per me feci, nisi quae mihi a dominis nostris et senioribus imperata sunt. Custodiebatur igitur sacerdos in cellula, nec permittebatur ecclesiae propinquare. Quadam vero nocte, dum attentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes qui erat custos ejus, ingenti pavore terreretur; visusque est super eum lucis immensae globus per duarum horarum spatium. Mane autem facto, narrabat hæc comes ille caeteris qui cum eo erant. Posthaec autem ductus est ad Guntchramnum regem cum Epiphanio episcopo b, qui tunc Langobardos fugiens, Massiliæ morabatur, scilicet quod et ipse conscius hujus causae fuisset. Discussi igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine. Rex tamen jussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia, Epiphanius episcopus obiit c. Gundovaldus vero in insulam mans secessit, exspectans eventum rei. Guntchramnus vero dux cum duce Guntcuramni regis res Gundovaldi divisit, et secum in Arvernum detulit immensum, ut ferunt, argenti pondus, et auri, et reliquarum rerum.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
