# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.245-262

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 6.245 to 6.262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.245

Ilis igitur actis, tenebræ super universum mundum factæ sunt, et multi conversi ingemiscentes, Jesum Filium Dei confessi sunt. XX. Apprebensus autem et Joseph, qui eum aromatibus conditum in suo monumento recondidit, in cellulam recluditur c, et ab ipsis sacerdotum principibus custoditur, majorem in eum habentes saevitiam, ut Gesta Pilati ad Tiberium imperatorem missa referunt d, quam in ipsum Dominum, ut cum ille a militibus, bic ab ipsis sacerdotibus custodiretur. Sed resurgente Domino, custodibus visione angelica territis, cum non inveniretur in tumulo, nocte parietes de cellula, in qua Joseph tenebatur, suspenduntur in sublimi; ipse vero de custodia, absolvente angelo, liberatur, parietibus restitutis in locum suum. Cumque pontifices custodibus exprobrarent, et sanctum corpus ab eisdem instanter requirerent, dicunt eis milites; Reddite 19 vos Joseph, et nos reddi-. mus Christum: sed ut verunt agnoscimus, neque vos benefactorem Dei, neque nos Filium Dei reddere nunc valemus. Tunc illis confusis, milites sub hac excusatione liberantur. XXI. Fertur Jacobus apostolus, cum Dominum jam moriuum vidisset in cruce, detestasse e atque jurasse, nunquam se comesturum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Terna demum die rediens Doniinus, spoliato tartaro cum triumpho, Jacubo se ostendens, ait: Surge Jacobe, comede, quia jani a mortuis resurrexi. Hic est Jacobus Justus quem fratrem Domini nuncupant f, pro eo quod Joseph fuerit filius ex alia uxore progenitus. XXU. Dominicam vero resurrectionem, die priloa factam credimus, non septima sicut multi putant. Hic est dies resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quem HOS proprie Dominicam, pro sancta ejus resurrectione vocamus. Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplari meruit de sepulcro. A captivitate vero Hierosolymas et desolatione templi, usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi, id est usque ad Tiberii septimum decimum annum, supputantur anni G68 s.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
