# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.25

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.25

XX V. Anno octavo Childeberti regis, pridie Kalendas Februarias, cum die Dominico apud urbem Turonicam ad matutinas signum commotum fuisset, et populus surgens ad ecclesiam conveniret d, cælo nubilo, cum pluvia globus magnus ignis [AI. jgneus] de calo dilapsus, in spatia multo cucurrit in aera; qui tantam lucem dedit, ut tanquam media die omnia cernerentur: quo iterum in nubem suscepto, nox successit. Aquae vero extra solitum invaluerunt, nam lautam inundationem Sequana a Matronaque circa Parisios intulerunt, ut inter civitatem et basilicam sancti Laurentii i naufragia saepe contingerent.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
