Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.28
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. Marcus quoque referendarius, cujus supra meminimus (lib. v, cap. 29), post congregatos de iniquis descriptionibus thesauros, subito lateris dolore detentus, caput totondit, atque pœnitentiam accipiens a spiritum exhalavit, resque ejus fisco collatæ sunt, nam magni ibidem thesauri ex auro argentoque, et multarum specierum reperti sunt, nihil exinde secum aliud portans, nisi animæ detrimentum.