Latin
6.32.1 to 6.32.15
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.32.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII. Ante paucos autem menses Leudastes b in Turonicum cum praecepto regis advenit, ut uxorem reciperet, ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communionem reciperetur. Sed quoniam litteras reginæ non vidimus, cujus causa maxime a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor. Interea ad eam dirigo; quae mihi scripta remisit, dicens: Compressa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum 'abire permitterem: nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur, neque eulogias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat, plenius pertractetur. At ego haec scripta relegens, timui ne interficeretur; accersitoque socero ejus hæc ei innotui, obsecrans ut se cautum redderet, donec reginæ animus leniretur. Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset illimicus, noluit agere quæ mandavi: impletumque est illud proverbium, quod quemdam senem narrantem audivi: c Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accipit, inimicus spernit. t Spreto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui tanc cum exercitu in pago Migtidunensi degebat: deprecatusque est populum, ut regi preces funderet, ut ejus praesentiam mereretur. Deprecante igitur omni populo, rex se videndum ei præbuit. Prostratusque pedibus ejus veniam Oagitavit, cui rex: Cautum, inquit, te redde paulisper, donec visa regina conveniat qualiter ad ejus gratiam revertaris, cui multum inveniris esse culpabilia. At ille, ut erat in. . cautus ac levis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisios revertente, die Dominico in ecclesia sancta reginæ pedibus provołvitur, veniam deprecans. At itta trendens et exsecrans aspectum ejus, a se repulit, fusisque lacrymis, ait: Et quia non exstat de filiis, qui criminis mei causas inquirat, tibi eas, Jesu Domine, inquirendas committo.