# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.324-343

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 6.324 to 6.343. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.324

Arvernis, Stremonius episcopus; Lemovicinis, Maralis est destinatus cpiscopus. De his vero, beatus Dionysius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine affectus poenis, præsentem vitam gladio imminente finivit; Saturninus vero, jam securus de martyrio, dicit duobus presbyteris suis: Ecce ego jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Rogo, ut usquedum debitum finem impleam, a vobis penitus non relinquar. Cumque comprehensus ad Capitolium duceretur, relictus ab his solus attrahitur. Igitur I cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: Domine Jesu Christe, exaudi me de caelo sancto tuo, ut nunquam hæc Ecclesia de his civibus mereatur habere pontificem in sempiternum. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus, ac de Capitolio praecipitatus, vitam finivit. Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusque, et Paulus, atque Martialis, in summa sanctitate viventes, post acquisitos 24 Ecclesiae populos, ac fldem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium, quam hi per confessionem, relinquentes terras, in coelestibus pariter sunt conjuncti. XXIX. De i horum vero discipulis quidam Biturigas civitatem aggressus, Salutare oinnium, Christum Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt: et qualiter ecclesiam constrnant, vel omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur. Sed illis parvam adhuc ædificandi facultatem habentibus, civis cujusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores vero, vel reliqui meliores loci, fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant, ex pauperibus crant, juxla illud Domini, quod Judæis exprobrat, dicens: Quia meretrices etl publicani præcedent vos in regno Dei (Matth. xxi, 31). Hi vero non obtenta a quo petierant domo, Leocadium quemdam primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vetlii Epagati fuit, quem Lugduno pas. sum pro Christi nomine supcrins memoravimus j, repererunt.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
