Latin
6.344 to 6.349
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.344-349
Unproofread scanNot analysed yet
Cui cum petitionem suam, ei fidem pari. ter intimassent, ille respondit: Si domus mea, quam apud bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, præstare non abnegarem. Illi autem audientes, pedibus cjus prostrati, oblatis trecentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam k. Tunc ille acceptis de his trihus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum ad. huc esset in errore idololatriae implicitus, Cbristianus factus, domum suam fecit ecclesiam. Haec est, nunc ecclesia apud Biturigas urbem prima, miro opere composita, et primi martyris Stephani reUquiis illustrata Q.