Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.41
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. Comperto autem Chilpericus rex quod Guntchramnus frater ejus cum Childeberto nepote suo pacem fecerat, et civitates, quas violenter invaserat, ei simul vellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Cameracensem urbem discessit, et omnia quæ melius habere potuerat, secum tulit. Misitque ad duces et comites civitatum nuntios, ut muros componerent urbium, resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum munimenta concluderent, atque ipsi, si necessitas exigeret, repugnarent viriliter, ne eis pars adversa noceret, illud addens: Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis ulciscemur, maoraconquiretis; nesciens patrationem victoriarum in manu Dei consistere. Deinde saepius exercitum COUlmovel, et iterum infra terminum requiescere jubet. His diebus ei filius natus est, quem in villa Victoriacensi e nutrire præcepit, dicens: Ne forte dum pubticevidetur, aliquid mali incurrat et moriatur.