Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.44
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV. Locustae quoque de Carpitania provincia ł quam per quinque vastaverant annos, hoc anno progressæ, aggeremque publicum tenentes, ad aliam se provinciam, quae huic vicina erat provinciæ, cuntulerunt. uare spatium in centum quinquaginta extenditur millia longitudo; latitudo vero in centum millibus terminatur. Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, vastationesque multae fuerunt ill populo. Nam mense Januario rosae visae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mistus, ut solet in illu caelestis iris authitu pluvia discedente monstrari. Pruina graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vincas segetesque per plurima loca vastavit, residuum quoque grandinis siccitas immensa consumpsit. Exiguusquc fructus in aliquibus vineis visus, ill aliis vero Dullus, ita ut irati contra Deum bOlnioes. patefacLis aditibus vinearum, pecora vel jumenta, intromiuerent, noxias sibi immiscentes miseri preces, atque dicentes: unquam insvineis palmes nascatur in sempiternum. Arbores vero, quae mense Julio poma protulerant, meuse Septembri fructuI alius ediderunt. Morbus pecorum iteratus invaluit, ita ut vix quidquam remaneret.