# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.46

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.46

XLVI. His itaque cum hac praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodes, ad villanI Calensem, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit, ibique venationes exercet. Quadam vero die regressus de venatione, jam subobscura nocte, dum de equo susciperetur, et unam manum super scapulam pueri retineret, adveniens quidam eum cultro percutit sub ascellam, iteratoque Ictu ventrem cjus perforat; statimque pro- j fluente copia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum. Quam vero malitiam gesserit, superior lectio docet. Nam regioneS plurimas saepius devastavit atque succendit; ac quibus nihil dol oris, sed lætitiam magis habebat, sicut quondam Nero. cum inter incendia palatii tragœdias decantaret a. Persæpe homines pro facultatibus eorum injuste punivit; in cujus tempore pauci quodammodo episcopatum cleriei meruerunt. Erat enim gulae deditus, cujus deus venter fuit, nullumque se asserebat esse prudentiorem; confecitque duos Iibros, quasi Sedulmm meditatus, quorum versiculi debiles nulli pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intelligebat, pro longis syllabas breves posuit, et pro brevibus longas statuebat; et alia opuscula, vel hymnos, sive missas b, quæ nulla ratione suscipi possunt. Causas pauperum exosas balJebat, sacerdotes Domini assidue blasphemabat; nec aliunde manis dum secretus csset, exercebat ridicula vel jocos, quam de ecclesiarum episcopis. mum. re. rebat leveln, alium superbum, ilium abundantem, istum luxuriosum; illum asserebat elatum, hunc tumidum: nullum plus odio habens quam ecclesias. Aiebat enim plerumque: Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce 3$5 divitiae nostræ ad ecclesias sunt translatæ. Nulli penitus, nisi soli episcopi, regnanL; periit honor noster, et translatus est ad episcopos civitatum. Haec aiens [Al. igens] assidue, testamenta quae in ecclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque patris sui praeceptiones, putans quod non remaneret qui volunt3tern ejus ser-.aret, sæpe calcavit. Jam de libidine atque luxuria non potest reperiri in cogitatione, quod non perpetrasset ill opere, novaque semper ad lædendum populum ingenia perquirebat; nani si quos hoc tempore culpabiles reperisset, oculos eis jubebat erui. Et in præceptionibus, quas ad judices pro suis utilitatibus dirigebat, haec addebat: c Si quis præcepta nostra contempserit, oculorum avulsione multetur. » Nullum unquam pure dilexit, a nullo dilectus est; idcoque cum spiritum exhalasset, um. nes cum reliquerunt sui.ulfus autem vanectensis episcopus, qui jam tertia die in tentorio residebat, ct ipsum videre non poterat. ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vestimentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in navim levavit, et in basilica sancti Vincentii qu:u est Parisiis, sepelivit a, Fredegunde regina in ec clesia derelicta f. Explicit liber sextus Georgii Florentis, sive Gregorii Turonensis episcopi. Dco gratias.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
