Latin
6.5.45 to 6.5.76
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.5.45-76
Unproofread scanNot analysed yet
et non solum non credidit, verum etiam ipsos prædicatores pœnitentiæ interemit. Ideo nisi ipse ad eum descendisset redimere, hæc explere non poterat alter. Cujus nos nativitate renati, baptismo abinti, vulnere curati, resurrectione erecti, ascensione glorificati sumus. Quod autem morbis nostris mederi venturus erat, propheta tuus ait: Livore ejus sanati iumus (Isai. LIII, 5). Et alibi, Ipse peccala nostra porlahit, et orabit pro transgressoribus (Ibid. 12). Et iterum, Sicut ovis ad occisionem ductus est: et quasi agnu. coram tondente 8e sine uoce, sic uon aperuit us suunt. In humiliatione judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit (lbid. 7, 8)? Dominus exercituum nomen ejus (lsai. LlV, 5). De hoc et Jacob ille, de cujus te jactas venisse generatione, in illa filii sui Judae benedictione, quasi ad ipsum Christum Filium Dei loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Vuda. De germine, fili mi, ascendisti, recubans dormisti quasi Ito, quasi catulus leoni. . Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9)? Putchriores oculi eju. vino, et dentes ejus lacte candidiore, (Ibid. i2). Quis, inquit, suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: Potestatem liabeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam Joaa. i, ł8), tamen Paulus apostolus ait: Qui Mon crediderit quod Deus ilium suscitavit a mortuis, salvus eae non poterit (Rom. i, 9). Hæc et alia nobis dicentibus, nunquam compunctus est miser ad credendum. Tunc rex silente illo, cum videret eum his sermonibus hon compungi, ad me conversus, postulat ut accepta benedictione a discederet. Ait enim: Dicam, inquit. tibi, o sacerdos, quod Jacob dixit ad angelum qui ei loquebatur: Non dimittam te, nisi beneduxeris mihi (Gen. XXXII, 26). Et hæc dicens, aquam manibus porrigi jubet; quibus ablutis, facta oratione b, accepto pane gratias agentes, et ipsi accepimus, et regi porreximus, haustoque mero, valedicentes discessimus.