# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.66-88

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 6.66 to 6.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.66

De Jafeth egressæ suut gentes, similiter et de Cham, et de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab his disseminatum est genus bumanum sub universo coelo. Primogenitus vero Cham, Chus. Hic fuit totius artis magicae, imbuente diabolo, et primus idololatriae adinventor. Hic primus statuunculam adorandam diaboli instigatione constituit: qui et stellas, et ignem 10 de coelo cadere, falsa virtute, hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persae vocitavere Zoroastrem 8, id est viventem stellam. Ab hoc etiam ignem adorare consueti, ipsum divinitus igne consumptum ut deum colunt. VI. Cumque multiplicati homines dispergerentur per univerbas terras, egressi ab Oriente, Sennaar gramineum reperiunt campum. In quo aedificantes eivitalem, turrem quae coelos altingeret, nituntur struere. Quorum vanam cogitationem simul et linguam, ipsosque confutans Deus, per mundum late patentem in universa terra dispersit: vocatumque eat nomen civitatis, Babel, hoc est, Confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eoram. Haec est Babylinia a Nembroth; gigante ædificata filio Chus. Et, sicut Orosii narrat historia, mira campi planitie in quadrum disposita est: murus ejus ex coctili latere infuso bitumine, in latum babet cubitos quinquaginta, altitudinis cubitos ducentos, in circuitu stadia quadringenta septuaginta. Unum stadium babet aripennes quinque. Vicenae quinae portae per unumquodque latus sitae sunt, quæ faciunt centum. Harum portarum ostia mirae magnitudinis, ex ære fusili sunt formata. Multa et alia de hac civitate idem historiographus narrat c, addens: Et cum tanta fuisset honestas aedificii, attamen victa atque subversa est. VII. Primus autem filius Noe, Sem, de quo gene ratione decima, natus est Abraham: id est, Noe, Sem, Arphaxad, Sale, Heber, Phalech, Reu d, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his decem geuerationibus, hoc est a Noe usque ad Abrabam, inveniuntur anni 8. Eo tempore regnabat Ninus, qui aediticavit civitatem, quam Ninivem vocavit: cu- I jus in tribus mansionibus spatium amplitudinis Jonas propheta determinat.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
