# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.8

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.8

VIII. Obiit d et Eparchius reclausus Egolismensis, vir magnificæ sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit, de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrogoricæ urbis incola fnit, sed post conversionem clericus tactus, Egolismam veniens, cellulam sibi ædificavit. In qua collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, ant in necessitatibus pauperum, aut in redemptione captivorum distribue- < bat. Panis in cellula illa eo vivente coctus nunquam fuit, sed a devotis cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum de ob!atironibus devotorum redemit; pusularum e malarum venenum crucis signo saepe compressit, daemones de obsessis corporibus oratione abegit, et judicibus pierumque ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine protusa imperavit, potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furto quis ad pendendum deduceretur, qui et in aliis multis sceleribus, tam in furtis, quam in homicidiis accusabatur ab incolis crimioosius, et haec t ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum judicem f, ut scilicet culpabilis ille vitae concederetur. Sed insultante vulgo atque vociferante, quod si hic dimitteretur, neque regioni, neque judici possit eMe consulturo, dimitti non potuit. Interea a extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus cæditur, et palibulo condemnatur. Cumque mœstus wonachus abbali renuntiasset: Vade, inquit, attende a longe, quia scito quod quem homo reddere noluit, Dominus suo munere donabit. Tu vero cum eam cadere videris, protinus apprehensum adducito in monasterium. Monacho vero jussa complente, ille prosternitur in oralione, et tam diuin lacrymis ad Dominum fudit preces, quoadusque disrupto obice cum catenis terrae restitueretur appensus. Tunc mo- Machus apprehensum eum, abbatis conspectibus incolumem repræsentat. At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri jubet, dicens: Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non laxasti? At ille:Libenter te, inquit, audio, sancte sacerdos; sed insurgente vulgo aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri. Et ille: Tu, inquit, me non audisti, Deus autem audire dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitao restituit. En, inquit, coram te astat sanus. Haec eo dicente, prosternitur apedes ejus comes etupens, quod videbat vivere quem in mors interitu reliquisset. Haec ego ab ipsius comitis ore cegnovi; sed et alia multa fecit, quæ insequi longum putavi. Post quadraginta quatuor vero annos reclusionis suæ pa. rumper febre pulaalus, tradidit spiritum, protractusquo a cellula, sepulturae mandatus est, Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in ejus processit exsequiis i.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
