Latin
Book 1, Book 6
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Domnolus i vero Cenomannorum episeopus aegrotaro cœpit. Tempore cuim Chlothacharii regis apud Parisios ad basilicam sancti Laurentii a gregi monasteriali praefuerat; sed quoniam, Childeberto seniore vivente, semper Chlothachario regi fidelis exstitit, et nuntios illius ad speculandum missos crebrius occulebat, praestolabatur rex locum in quo pontificatus honorem acciperet. Migrante autem Avenniensis civitatis pontifice, istum illuc dare deliberaverat. Sed beatus Domnolus haec audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, quo tunc ChloLhacharius rex ad orationem venerat, accessit, et nocte tota in vigiliis excubans, per priores qui aderant, regi suggestionem intulit ut non quasi captivus ab cjus elongaretur aspectu, nec permitteret simplicitatem illius inter senatores sophisticos ac judices philosophicos fatigari, asserens hunc locum bumilitatis sibi esse potius, quam honoris. Ad haec rex annuens, migrante Innocentio Cenomannorum episcopo, ipsum Ecclesiæ illi antistitem destinavit. Jam assumpto episcopatu, talem se tantumque præbuit, ut in summae sanctitatis culmen evectus, debili usum gressuum, cæco D restitueret visum. Qui postvigint duos episcopatus annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulfum abbatem in locum suum praeelegit, cujus assensui rei praebuit voluntatem: sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badechisilum domus regiae majorem transfertur electio. Qui tonsuratus gradus, quos clerici sortiuntur, ascendens post quadraginta dies, migrante sacerdote, successit.