Latin
Book 1, Book 10, Oratio Gregoru Ad Plebem
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7-4
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Apud Arvernos vero vincti carceris, nocte nutu Dei disruptis vinculis, reseratisque aditibus custodiae egressi, ecclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catenarum addi jussisset, ut super sos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt: et sic obtinenle Avito «pontifice eruti, propriae sunt redditi libertati.