# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.1.1-16

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, 7.1.1 to 7.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.1.1

I. Licet a sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquit, tamen prius aliqua de beati Salvii episcopi obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obiisse probatur b. Hic enim, lit ipse referre erat solitus, diu in habitu sæculari commoratus, cum judicibus saeculi mundiales causas est exsecutus: nunquam tamen se in his concupiscentiis obligans, quibus adolescentum animus solitus est implicari. Jam cum divini spiramenti odor Interna viscerum auigisseL, relicta sæculari militia monasterium expetivit, intellexitque vir jam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertate cum Dei timore, quam saeculi pereuntis lucra sectari: in quo monasterio diu sub regula a patribus instituta versatus est. Jam vero cum in robore majori tam intc!- lectus quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio præerat, alendi gregis suscipit ufficium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit assumpto honore remotior. Illico sibi secretiorem cellulam quærit. Nam in priore, ut ipse asserebat, amplius quam novem vicibus nimia exesus abstinentia, pellem corporis demutavit. Denique accepto honore, cum in hac contentius parcimonia orationietlacl;oni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occulLus, quam nomen acceperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur valedicens fratribus, sibique ipsis valedicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia, magis quam prius egerat, commoratur: studens pro charitatis obsequio, ut cum quisque venisset extraneus, et orationem tribueret, et eulogias gratia plenissima ministraret: quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt. Quodam autem tempore, febre nimia exhaustus, anhelus jacebat in lectulo; et ecce subito magno lumine cellula clarificata contremuit. At ille extensis ad cælum manibus cum gratiarum actione, spiritum exlJalavit. Misto quoque ululatu monachi cum ipsius genitrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt, et feretro superponunt, atque in psallentio fletuQue labentem exigunt noctem.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
