Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Ipse vero ad Mummolum, cum quo fœdusante duos annos inierat, properavit. Morabaturtunc Mummolus infra murosAvennicæ urbis cum Gundovaldo, cujus ill libro superiore meminimus(ccp. 24). Qui conjunctus cum supradictis ducibusLemovicinum accedens, Brivam Curretiam e vicum, in quo sanctus Martinus nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit: ibique parmae superposhus, rex est levatus. Sed cum tertio cum eodem gyrarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentari potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariæ Tolosæ, in quam Ragnoualdi uxor, cujus supra meminimus f Chilpericum metuens confugerat, residebat. Ragnoualdus vero deHispaniis rcdienl, uxor lacuhatique restituitur. Legationis enim causa Hispaniam pcUerat a rege Guntchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Crivam vicum ab immmentihoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnæ, quæ lie diversis marmorum generibus aptatae eram, ab igne dissolverentur. Sed ita haec edes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tanquam si nibil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incolae, eo quod pierumque virtutes ejus experiantur.