Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.16
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Prætestatumvero episcopum xgre suscipit, quem cives Rothomagenses post excessum regis de exsilio expetenteS, cum grandi lætitia et laude civitati suæ restituerunt. P"st reditum vero suum ad urhem Parisiacamadvenit, ac se Guntchramno regi repræsentavit, exorans ut causam suam diligenter exquireret. Asserebat enim regina eum non debere recipi, qui fuisset per judiciumquadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus c. Cumque rei pro hac causa synodum excitare vellet, Raguemodushujus urbis episcopus, pro omnibus responsum reddidit, dicens: Scitote ei pœnitetiam indictam a sacerdotibus, non tameneum prorsusab episcopatu remotum. Et sic a rege susceptus, atque convivio ejus ascitus, ad urbem suam regressus est,