Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.23
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Præsenti i quoque anno Armentarius Judaeus cum uno sectae suae satellite et duobus Chriltianis, ad exigendas cautiones, qnas ei propter tribULa publica Injuriosus ex vicario, ex comite vero Eunomins deposuerant, Turonis advenit: Interpellatisque viris, promissionem accepiide reddendo peeuniae foenore cum usuris, diceutibus sibi praeterea ipsis: Si ad domum nostram veneris, et quae debentur exsolvimus, ct aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus. Eo quoque eunte, ab Injurioso susei pHur, et convivio collocatur; expletoque epulo, appropinquante nocte, commoti ab eodem luco ad alium transeunt. Tunc, ut ferunt, Judæi cum duobus Christianis ab Injuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui ejus, projecti sunt. Auditis his parentes eorumquae gesta fuerant, Turonis advenerunt, datoque quibusdam bominibus indicio puteum reperiunt, virosque extrahunt, multum negante injurioso, quod in hac causa non fuerat inquinatus. Posthæc in judicium venit; sed cum fortiter g, ut diximus, denegaret. et hi non haberent qualitereum convincere possent, judicatum est ut se insontem redderet sacramento. Sed nec hoc his acquiescentibus, placitum in regis Childeberti præsentia. posuerunt. Verumtamen neque pecunia, neque cautiones Judaei defuncti repertae sunt. Loquebantur tunc multi hominum Medardum tribunum 6 in boc scelere mistum fuisse, eo quod et ipse a Judaeo pecuniam mutuasset. Injuriosus tamen ad placitumin conspectu regis Childeberti advenit, et per triduum usque ad occasum solis observavit. Sed cum bi non venissent neque de causa bac ab ullo interpellatus fuisset, ad propria rediit.