Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.27
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. Exinde Tolosam digressus, emisit nuntios ad Magnulrun, episcopum civitatis. ut ab eo susciperetur. Sed ille non immemor prioris injuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regnum elevare voluit, pertulerat, dixit civibus suis: Scimus enim regcm esse Guntchramnum ac nepotem ejus Childebertum: bunc autem nescimus unde Sit. Esto- Le ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne qnia extraneorum, Francorum regnumaudeat violare. Ilis ita resistentibuset bellum parantibus, adveniente Gundovaldo eum magno exercitu, eum vidissent quod sustinere non possent, susceperunt eum. Posthæc cum ad convivium in dome eeclesiæ episcopus una cum Gundovaldo resideret, ait: Filium te Chlothachari. regis asseris, sed utrum sit verum, an non, ignoramuS. Et si possis vindicare eæpta, ineredibile habetur apud animos nostrus. At ille ak: Ego regis Chlothachariisum filius. ,et partem regni de præsenti sum percepturus, et usque Parisios velociter accedam, et ibi sedem regni statuam. Cui episcopus ait: Verumne est ergo, quod nullus de stirpe Francorum remansit, si tu quæ dicis impleveris? Inter basaltercationes, cnm hæc Mummołus exaudisset elevata manu alapis eecidit episcopum, dicens: Non pudet ut tam degener et stultos ita magno regi respondeas? Verum ubi et Desiderins de consitio episcupi comperit qnre fuerant dicta, ira commotus manus in eum injecit, cæsumque communiter hastis, pugnis, et calcibus, ac fune revinctum, exsilio damnaverunt. res ejus, tam pruprias quam ecelesiæ, integre auferentes. Waddo autem, qui erat major dothus reginae Rigunlhis, se eisdemcopulavit; reliqui vero qui cum eo abier ant, per fugam dilapsi sunt.