# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.35

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.35

XXXV. Audierant enim eo tempore duces Cuntrhranlu. regis, Gundovaldum ultra Garonnam in litmre residere cum ingenti hostium multitudine; ipsosque thesauros, quos Rigunthis tulerat, secum retinere. Tunc impetu facto cum equitibus lEd. equ!s] Garonnam natando transiere, nonnullis de exercitu in amne demersis. Reliqui in littus egressi, requarentes Gundovaldum, invenerunt camelus eum ingenti pondere auri atque argenti, sive equites [Pro equos] quos fessos per vias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicæ commorari, relictis plauseris ac diversis impedimentis cum populo minore, robustio es viri ipsum, SiCUt jam Caronnam transierant, insequi destinant. Quibus properantibus, venerunt ad basdicam sancti Vincentii, quæ est juxta terminum Agennensis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse; inveneruntque eam refertam diversis thesauris incolarum. Erat euim spes incolis non esse a Christianis tanti martyris basilicam viotandam, cujus ostia summo studio obserata erant. NeC mora appropinquans exercitus eum reserare templi valvas non valerct, ignem accendit; consumptisque ostiis, omnem substantiam cunctamque supellectilem, quam in ea invenire potuerunt, eum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio divina conterruit b. Narn plerisque manus divinitus urebantur, emittentes fumum magnum, sicut ex incendio surgere solet. Nonnulli arrepti a dæmone, per ellergiam debacchantes martyrem declamabant. Plurimi vern semoti a sociis propriis se jaculis sauciabant. Reliquum vero vulgus inante non sine grandi metu progressum est. Quid plura? Convenitur ad Convenas (sic enim diximus nomen urbis) omnisque phalanga in suburbana urbis campania castrametata est, ibique extensis tentoriis residebat. Vastabatur in circuitu tota regio: nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritæ aculeus terebrabat, longius a suis evagantes, permebantnr ab. incolis.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
