Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.39
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX. Igitur Leudegisitus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario,Chariulfo et Waddone, nuntios occulte ad regem dirigit, quid de his fieri velit. At ille capitali eos jussit finire sententia. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsidibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertisset, accinctus armis tugurium Leudegisiti petit. At ille videns eum, ait: Quid sic, inquit, quasi fugiens venis? Cui ille: Nihil, ut video, de fide promissa servatur, nam cerno me in mortis exitio positum. Cui ille: Ego egrediar foras, et omnia mitigabo. Quo egrediente, confestim ex jussu ejus vallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad ostium. Cumque egrederetur. duo cum lanceis utraque ei latera feriunt, sicque cecidit et mortuus est. Quo viso Episcopus (Sagittarius), dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de astantibus: Inspice propriis oculis, episcope, quæ geruntur, et tecto capite ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paululum, alque ira labento possis evadere. At ille accepto consilio, dum obtecto capite fugere niteremr, extracto quidam gladio caput ejus com cucullo decidit. Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per viam prædas et homica fecit. Fredeguodis autem his diebus Cuppanem in Tolosanum direxit, ut scilicet filiam suaM exinde quocunque modo posset, erueret. Ferebant enim pierique ob hoc eum transmissum, ut si Gundovaldum reperisset vivum, multis illectum promissionibus ad eam transduceret. Sed cum hoc facere nequivisset, acceptam Rigunthem a loro illo reduXit, non sine grandi humilitate atqne contumelia e.