# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.40

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.40

XL. Igitur Leudegisilus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominavimus, ad regem venit; quos postea res pauperibu; et ecclesiis erogavit. Apprehensa vero uxore Mummoli, inquirere rex cœpit, quid thesauri quos ii congregaverant, devenissent. Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse et omnetn jactantiam eorum prorsus ill terram corruisse, omnia pandit, xitque multum adhuc apud urhen. Avennicam auri atque argenti esse, quae ad regis notitiam non venissent. Statimque misit rex viros qni hæc deferre deherent cum uno puero, quem valde creditum Mummolus habens, hæc ei commendaverat. Abcuntes autem acceperunt omnia, quæ in urbe relicta fuerant. Ferunt antem ducenta et quinquaginta talenta argenti fuisse, auri vero amplius quam triginta. Sed hæc, ut ferunt. de reperto antiquo thesauro abstulit. Quod rex divisum cum Childeberto rege nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus;mulieri autem nihil amplius, quam ea quæ de parentibus habuerat, relinquens.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
