Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.42
Unproofread scanNot analysed yet
XLII. Posthæc edictum a judicibus datum est, ut qni in hac expeditione tardi fuerant, damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quæ ill hoc termino sita est, hujusmodi homines spoliare deberent. Sed agens do. . mus illius resistere fortiter caepit, dicens: Sancti Martini homines ii sunt. Nibil eis quidquam inferatis injuriae, quia non habuerunt consuetudinem in lalibus causis abire. Al i Ii dixerunt: Nihil nobis et Marduo tuo, quem semper in causis inaniter profers: sed et tu et ipsi, pretia dissolvetis, pro ea qnod relis inperium neglexistis. Et haec dicens ingressus est atrium domus. Protinus dolore percussus cecidit, et gravitcr agere cœpit. Conversusque ad agentem voce flebili ait: Ruga ut facias super me crucem Domini, et invoces nomen beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus ejus; nan ingrevidi virum senem exhibendiente me atrium domus, tem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit. Ex na enim unus me attigit ramus, de cujus ictu turbatus corrui. Et innuens suis rogabat, ut ejiceretur do atrio. Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius caepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est.