# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.44

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.44

XLIV. Fuit tunc temporis mulier, quæ spiritum pythonis [AI. et infra. phylonis] habens, Inultum præstabat dominis divinando quæstum; eoque in gratia profecit, ut ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur. Si quis enin aut furtum, aut aliquid mali perferret, statim hæc quo fur ahiil, cui tradidit, vel quid ex hoc fecerit, edicebat. Congregabat quotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur aliquid esse divinum in Impuli.. Sed cum Agerico Viridunensi episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad comprehendendum ealn. Qua apprehensa et ad se adducta, juxta id quod in Actibus legimus apostolicis (Act. XVI, 16). cognovit in ea ilnmundum spiritum esse pythonis. Denique cum elorcismum super eam diceret, ac frontem illius oleo sancto perungeret, exclamavit daemonium, et quid esset prodidit saterdoti. Sed cum per eum a puella non ellruderelur, abire permissa est. Cernens vero puella, quod in loco illu habitare non posset, ad Fredegundem reginam abiit, ihiqne et latuit.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
