Latin
Book 1, Book 7
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.45
Unproofread scanNot analysed yet
XLV. Magna hoc anno fames pene Gallias totas oppressit; nam plurimi uvarum semina, Olores avellanarum, nonnulli radices herbae filicis arefactas, redactasque in pulverem, admiscentes parum farinæ, panem conficiebant; multi etiarn herbam segetum decidentes, similiter faciehalll. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diversas colligelltes herbas, et comedentes tumefacti deficiebant. Pturimi enim tunc ex inedia tabescentes, mortui sunt. Graviter tunc negotiatores populum spoliaverunt, ite ut vii vel modium annonae, aut semimodium vini uno triante venumdarent. Subdebant se pauperes servitio, ut quantulumcunque de alimento porrigerent d.