# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.46

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.46

XLVI. Ilis diebus Christophorus negotiator ad Aurelianensem urbem abiit. Audierat enim, quod eo multum vini delatum fuisset. Abiens ergn, comparaln vino, et dintribus invecto, accepta a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus viam equitando terebat. Pueri vero diu dominum exosum habebant, et plerumque fugerent illum, eo quod crebrius gra. vissime verberarentur. Cum venissent in quamdam silvam, praecedente domino, puer unus jaculata valide lancea, dominum suum transfixit. Quo ruente, alius cum framea Caput ejus dilaceravit, et sic ab utroque in frusta decisus, exanimis eat relictus. Ili vero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt. Frater vero Christophori, sepulto corpusculo, Immines suos post pueros dirigit: qui juniorem comprehensum Ii.. gant, seniore cum pecunia fugiente. Quibus redeuntibus, tum vinctum laxius reliquissent, accepta lancea unum ex his a quihus adducebatur, intereruit. Sed deductus ab aliis usque Turonis, diversis suppliciis affectus, detruncatusque, patibulo valde exanimis * est appensus.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
