# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.6

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.6

VI. Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Guntchramnum regem dirigit, dicens: Scio, piissime pater, non latere pietatem tuam, qualiter utrumqueusque praesens tempus pars.oppresserit mimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit inve- Dire justitiam. Idcirco supplex nunc deprecor, ut placita, quae inter noa post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur. Tunc Guntchramnus rex legatis illius ait:0 miseri et semper perfidi, nibil in vobis verum babentes, neque in promissis permanentes, ecce omnibus quae mihi polliciti estis relictis, cum Chilperico rege novam pactionem scripsistis, ut me a regno depulso, civitates meas inter sc dividerert. Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestræ sabscriptiones, quibus hanc conniventiam confirmastis a? et qua nunc fronte quæritis, ut nepotem Meum Childebertum suscipere debeam, quem mihi vestra perversitate voluistis facere inimicum? Cui legati dixerunt: Si tantam mentem iracundia cepit, ut nihil nepoti tuo de his quæ pollicitus es indulgeas, vel illa, quae de regno Chariberti debentur, auferre desiste. Qllibu" ille ait: Ecce pactiones quae inter nos factae sunt, ut quisquis sine fratris voluntate Parisios urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr t, cum Hilario atque Martino confessoribus, judex ac retributor ejus. Posthaec ingressu. est in eam germanus meus Sigibertus, qui judicio Dei interiens, amisit parte:n suam. Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas: ideoque quia illi juxta Dci judicium et maledictiones pactionum defecerunt, omne regnum Chariberti cum thesauris ejus, meis ditionibus, lege opitulante, subjiciam: nec exinde alicui quidquam nisi spontanea voluntate jndulgcanl. Absistite igitur vos semper mendaces ac perfidi, et hæc regi vestro referte.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
