# Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 7.9

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, Book 1, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/7.9

IX. Dum hæc agerentur, Rigunthis Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis, usque Tolosam accessit, et cernens se jam ad terminum Gotlhorum 3sse propinquam, moras innectere cœpit, dicentibus sibi tum præterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itinere, vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum atque carrucarum apparatus adhuc, sicut plaustris evecti erant, scorsum esse disjunctos. Oportere potius omnia haec prius diligenter stabiliri, et sic in itinere proficisci, ac suscipi cum omni elesantia ab sponso: ne forte si inculti inter Gotthos apparerent, irriderentur ab ipsis. Uum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desideriiducis illabitur. Ipse qnoque collectis sccum viris forLissinlis, Tolosam urbem ingreditur, repertosque thesauros abstulit de potestate reginæ (Rigunthis), et in domum quamdam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum aretnm, donee ad urbem resrederelur.

---

Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml.
