Latin
1.1.13 to 1.1.18
Gregory of Tours, Libri Historiarum 1.1.13-18
Not analysed yet
5. De Chus adinventorem staticuli. Habebat ergo Noe post diluvium tres filius, Sem, Cham et Iafeth. De Iafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham sive de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab his dissiminatum est genus humanum sub universo caelo. Primogenitus vero Cham Chus. Hic fuit totius artis magicae, inbuente diabolo, et primus idolatriae adinventor. Hic primus staticulum adorandum diabuli instigatione constituit; qui et stellas et ignem de caelo cadere falsa vertute hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persi vocitavere Zoroastren, id est viventem stelam. Ab hoc etiam ignem adorare consuiti, ipsum divinitus ignem consumptum ut deum colunt. 6. De Babillonia. Cumque multiplicati hominis dispergerentur per universas terras, egressi ab Oriente, Senachar gramineum repperiunt campum. In quo aedificantes civitatem, turrem qui caelos adtengeret nituntur struere. Quorum vana cogitatione simul et lingua ipsiusque confutans Deus, mundum late patentem in universa terra dispersit, vocatumque est nomen civitatis Babel, hoc est confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum. Haec est Babilonia a Nebroth gygante aedificata, filio Chus. Et, sicut Horosi narrat historia, mira campi planitiae in quadrum disposita est. Munis eius ex coctili latere infusu bitumine in latum habet cubitus quinquaginta, altitudinis cubitus 200, in circuitu stadia 470. Unus stadius habet aripennes quinque. Vicinae quinae portae per unumquemque latus sitae sunt, quae faciunt 100. Harum portarum ustia mirae magnitudinis ex aere fusile sunt formata. Multa et alia de hac civitate isdem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuissit honestas aedificii, attamen victa atque subversa est. 7. De Abraham et Nino. Primus autem filius Noe Sem; de quo generatione decima natus est Abraham: id est Noe, Sem, Arphaxath, Sale, Eber, Falech, Rheu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his ergo decim generationibus, hoc est a Noe usque Abraham, inveniuntur anni 942. Eo tempore regnabat Ninus, qui aedificavit Ninum civitatem, quam Nineven vocant; cuius in tribus mansionibus spatium amplitudines Ionas propheta determinat. Huius quadragisimo tertio regni anno natus est Abraham. Hic est Abraham initium fidei nostrae. Hic accepit repromissionis. Huic se Christus dominus noster nasciturum ac pro nobis passurum in victimae conmutationem monstravit, ipso in euangeliis sic dicente: Abraham exsultavit, ut viderit diem meum; et vidit, et gavisus est. Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse, Severus narrat in chronica, sicut et hodiequae in ipsa Hierusolimorum urbe celebre fertur. In hoc monte crux sancta, in qua Redemptur adfixus est, stetit, de qua et beatus illi cruor efluxit. Hic ergo Abraham accepit signum circumcisiones, ostendens, ut quod ille gessit in corpore nos portemus in corde, dicente propheta: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri; et nolite sequi deos alienos; et iterum: Omnes incircumcisus corde non intrint' in sancta mea. Hunc Abraham Deus post adiectam nomini sillabam patrem multarum gentium nuncupavit.