# Libri Historiarum 1.1.19-22

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.19 to 1.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.19

8. De Isaac, Isau, et Iob et Iacob. His cum centum esset annorum, genuit Isaac. Porro Isaac sexagisimo aetatis anno nati sunt fili gemini de Rebecca. Primus Esau, qui Edom, id est terrenus; qui propter gulam vindedit primogenita sua. Ipsi est pater Idomeorum, de cuius generatione quarta natus est Iobab, hoc est Isau, Raguel, Zara, Iobab, qui et Iob. Is vixit annos 249, octugisimo nono anno ab infirmitate liberatus est. Post infirmitatem autem 170 annis, restituta in duplum omni facultate, cum tantis sicut perdederat filiis iocundatus est. 9. De Ioseph in Aegipto. Secundus Iacob. Iacob dilectus Dei, sicut ait per prophetam: Iacob dilixi, Esau autem odio habui. Hic post angelicam luctam vocatus est Israhel, a quo Israhelitae. Hic genuit duodecim patriarcas, quorum haec sunt nomina: Rubin, Semeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dan, Neptalem, Gad et Aser. Post hos genuit Ioseph de Rachel, cum esset nonagisimo secundo aetatis suae anno. Hunc coeteris filiis plus dilexit. Habuit ex ea et Beniamin ultimum omnium. Ioseph autem sextum decimum aetatis suae annum habens, tipum praeferens Redemptoris, vidit somnia quae fratribus retulit: quasi manipolus legens, suum fratrum manipoli adorarent; et iterum, quasi sol et luna cum undecim stelis procederent ante eum. Quae res magnum ei cum fratribus odium generavit. Unde et inflammati invidia, triginta eum argenteis Ismahelitis in Aegypto transeuntibus vindedirunt. Inminente autem fame, cum discendissent hi in Aegypto, cogniti sunt a Ioseph, nec tamen ipsi Ioseph cognoverunt. Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes et adducto Beneamen declaravit; de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat. Post haec discendunt cuncti Israhelitae in Aegyptum et per Ioseph Faraonis gratiam abutuntur. Iacob autem post benedictus filios suos in Aegypto moritur et in sepulchro patris sui a Ioseph sepelitur in terra Chanaan. Mortuo autem Ioseph atque Faraone, subicitur cuncta generatio servituti. Quae per Moysen post decim plagas Aegypti liberatur, dimerso Pharaone in mari Rubrum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
