# Libri Historiarum 1.1.25-32

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.25 to 1.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.25

11. De populo in deserto et Iosue. Exin per 40 annos Israhelitae herimum utuntur, inbuuntur legibus, probantur victibusque pascuntur angelicis. Deinceps enim post acceptam legem transgressuque cum Iesu Nave Iordanne terra repromissiones accipiunt. 12. De captivitate populi Israhelitici et generationebus usque David. Post cuius transitum, dum praecepta divina postponunt, saepe in alienigenarum servitio subiugantur. Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Post haec per Samuelem regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postolant; accipiunt primum Saul, deinde David. Ab Abraham ergo usque ad David generationes 14: id est Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esdrom, Aram, Aminadab, Naason, Salma, [Booz], Obeth, Iesse, David. David autem genuit Salamonem de Bersabee. His per Nathan prophetam, fratrem suum, et matrem in regno evectus est. 13. De Salamone et aedificatione templi. Defuncto autem David, cum [filius eius] regnare coepisset, apparuit ei Dominus et, quod peteret ut indulgeat, pollicitur. Ad ille terrenas divitias posponens, sapientia magis expetiit. Quod ratum Domino fuit, ita ut ab eodem audiret: Quia non quaesisti regna mundi nec divitias eius, sed postolasti sapientiam, ideo accepias eam. Ante te non fuit sapiens sic, et post te non erit. Quod postea iudicium illud, quod inter duas mulieres de uno infante litegantes intulit, conprobavit. Hic Salamon aedificavit templum nomini Domini miro opere, multum ibi auri argentique, aeres ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, numquam simile mundo fuisse aedificium fabricatum. Ab egressu ergo filiorum Israhel ex Aegypto usque ad aedificationem templi, quod fuit annos septimus regni Salamonis, inveniuntur anni 480, sicut Regum testatur historia. 14. De divisione regni Israhelitici. Post mortem autem Salamonis divisum per duritiam Roboae regnum in duas partes, restiterunt duae tribus ad Roboam, quod Iuda appellabatur; ad Hieroboam autem decim tribus, quod Israhel vocabatur. Post haec igitur ad idolatria declinantes nec prophetarum vaticinia nec eorum interitus nec cladis patriae nec ipsorum etiam regum eos excidia domuerunt.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
