# Libri Historiarum 1.1.37-44

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.37 to 1.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.37

17. De diversis gentium regnis. Ergo ne videamur unius tantum Hebreae gentes habere notitiam, reliqua regna, quae vel quali Israhelitarum fuerint tempore, memoramus. Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assirios; Sicionis Eorops; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dinastiam vocabam. Tempore Moysi apud Argivus regnabat septimus Tropas; in Attica Caecros primus; apud Aegyptius Cencris duodecimus, qui et in mare obrutus est Rubro; apud Assirios sextus decimus Agatadis; apud Sicionius Maratis. Tempore vero Salamones, quando regnabat super Israhel, apud Latinus quintus regnabat Silvius; Lacidaemoniis Fistus; Corinthiis secundus Oxion Aegyptiorum Thebei centissimo vicissimo sexto anno; super Assirios Eutropes; Athiniensibus secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Iudeam, quando captivitas in Babilonia abiit, Macedoniis praeerat Argeus; Laedorum Cyces; Aegyptiorum Vafres; apud Babiloniam Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum sextus Servius. 18. Quo tempore Lugdunos sit condita. Post hos imperator primus Iulius Caesar fuit, qui tutius imperii obtenuit monarchiam; secundus Octavianus, Iulii Caesaris nepus, quem Augustum vocant, a quo et mensis Agustus est vocitatus. Cuius nono decimo imperii anno Lugdunum Galliarum conditam manefestissime repperimus; quae postea, inlustrata martyrum sanguine, nobilissima nuncupatur. 19. De muneribus magorum et necem infantum. Anno XLIII imperii Agusti dominus noster Iesus Christus, ut diximus, ex virgine Maria in Bethleem David oppidum secundum carnem natus est. Cuius inmensum sidus magi ab oriente cernentes, cum muneribus veniunt et puerum subplicis oblatis donis adorant. Herodes vero ob zelo regni sui, dum Deum Christum persequi nititur, parvolus infantes interimit. Ipse quoque postmodum iudicio divino percussus est. 20. De mirabilibus et passione Christi. Domino autem Deo nostro Iesu Christo paenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente vel caelestem regnum cunctis gentibus promittente atque prodigia et signa per populos operante, hoc est dum de aquas vina profert, dum febris extinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessus ab inmundis spiritibus liberat, dum leprosus miserabili turpentes cute reformat, hac dum alia multa signa faciens manefestissime se Deum populis esse declarat, in Iudaeis ira succenditur, invidia exagitatur, ac mens de sanguine profetarum pasta, ut iustum interimat, iniuste molitur. Ergo, ut veterum vatum conplerentur oracula, a discipolo traditur, a pontificibus condemnatur, a Iudaeis inluditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus, amisso spiritu, custoditur. His igitur actis, tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes, Iesum filium Dei confessi sunt.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
