# Libri Historiarum 1.1.5-12

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.5 to 1.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.5

1. De Adam et Ewa. Principio Dominus caelum terramque in christo suo, qui est omnium principium, id est in Filio suo, furmavit, qui post creata mundi totius elementa, glebam adsumens fragilis limi, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit et insufflavit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est in animam viventem. Cuius dormienti ablata costa, mulier Ewa creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, tipum Redemptoris domini praetulisset. Ipsi enim in passionis sopore obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque producit, virginem inmaculatamque eclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam, id est limphis ablutam propter maculam, extensam in crucem propter rugam. Hi ergo primi hominis inter amoena paradisi beati viventis, anguis astu inlecti, divina praecepta transiliunt, eiectique ab angelica sede, mundi laboribus depotantur. 2. De Cain et Abel. Cognitum autem satellitem, mulier concipit peperitque duos filios. Sed dum Deus unius sacrificium dignanter suscipit, alius invidia inflammante tumiscit, et in fraterni sanguinis effusionem novus parecida consurgens, fratrem opprimit, vincit, interimit. 3. De Enoch iusto. Exhinc cunctum genus in facinus exsecrabile ruit praeter Enoch iustum, qui ambolans in viis Dei, ab ipso Domino propter iustitiam adsumptus, de medio peccantes populi liberatur. Sic enim legimus: Ambolavit Enoch cum Deo, et non conparuit, quia Deus tulit eum. 4. De diluvio. Dominus ergo commotus contra iniquitates populi, non in suis semitis gradientes, diluvium mittit cunctamque animam viventem de superficiem terrae diluvium inundante delivit; tantum Noe fidelissimum ac peculiarem sibi suique tipus speciem praeferentem cum sua vel trium natorum coniugibus posteritates reparandae gratia in arca reservavit. Increpant nobis hic heretici, cur Scriptura sancta Dominum dixissit iratum. Cognoscant ergo, quia Deus noster non ut homo irascitur: commovetur enim ut terreat, pellet ut revocet, irascitur ut emendit. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae tipum matris gessisset aeclesiae. Ipsa enim inter fluctus et scupulos huius saeculi transiens, nos ab inminentibus malis materno gestamini fovens, pio amplexu ac protectione defendit. Ab Adam ergo usque ad Noe generationes 10, id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malalehel, Iareth, Enoch, Mattusalam, Lamech, Noe. In his ergo decim generationebus inveniuntur anni 2242. Adam vero in terra Enacim sepultum, quae prius Ebron vocabatur, liber Iesu Nave evidenter explanat.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
