# Libri Historiarum 1.1.56-62

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.56 to 1.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.56

26. De Iacobo, Marco et Iohanne euangelista. Tunc Iacobus, frater Domini, et Marcus euangelista pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen omnium hanc viam levita Stefanus [et] martyr intravit. Magna post Iacobi apostoli necem Iudaeos calamitas adsecuta est. Nam adveniente Vispasiano et templum incensum est, et sexcenta milia Iudaeorum eo bello gladio et fame adfectae sunt. Domicianus autem secundus post Neronem in christianis saevit, Iohannem apostolum in insolam Pathmos relegat in exilium et diversas crudilitates in populus agitat. Post cuius mortem beatus Iohannis apostolus et euangelista de exilio rediit; qui senex et plenus dierum perfectaeque in Deum vitae vivens se deposuit in sepulchro. Hic fertur non gustare morte, donec iteratis Dominus iudicaturus adveniat, ipso in euangeliis ita dicente: Sic eum volo manere, donec veniam. 27. De persecutione sub Traiano. Tertius post Neronem persecutionem in christianos Traianus movet. Sub quo beatus Clemens - tertius Romanae eclesiae fuit episcopus - passus et sanctus Simion Hierusolimitanus episcopus, Cleuphe filius, pro Christi nomine crucefixus adseritur, et Ignatius Anthyocinsis episcopus Romae ductus, bisteis deputatur. Haec sub Traiani temporibus acta sunt. 28. De Adriano. De Adriano et adinventionibus hereticorum et passione sancti Policarpi atque Iustini. Post hunc Helius Adrianus imperator creatus est. Unde et Hierusolima Helia ab Helio Adriano vocatur, successore Domiciani, eo quod eam reparaverit. Post has vero passiones sanctorum non fuit satis parti adversae gentes incredulas contra christicolas excitasse, nisi commoveret et in ipsis christianis scismas. Concitat hereses, et divisa fides catholica aliter aliterque disseritur. Nam sub Antonini imperio Marcionitana et Valentiniana hereses insana surrexit; et Iustinus philosophus post scriptos catholicae ecclesiae libros martyrio pro Christi nomine coronatur. In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Policarpus, Iohannis apostoli et euangelistae discipulus, octoginsimo aetatis suae anno velut holocaustum purissimum per ignem Domino consecratur. Sed et in Galleis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis caelestibus coronati; quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
