# Libri Historiarum 1.1.63-66

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.63 to 1.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.63

29. De sancto Photino, Hirineo vel reliquis martyribus Lugdunensibus. Ex quibus et ille primus Lugdunensis ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diversis adfectus suppliciis, pro Christi nomine passus est. Beatissimus vero Hireneus, huius successor martyris, qui a beato Policarpo ad hanc urbem directus est, admirabili virtute enituit; qui in modici temporis spatio praedicatione sua maxime in integrum civitatem reddidit christianam. Sed veniente persecutione, talia ibidem diabulus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo christianorum ob confessione dominici nominis est iugulata, ut per plateas flumina currerent de sanguine christiano; quorum nec numerum nec nomina collegere potuimus, Dominus enim eos in libro vitae conscripsit. Beatum Hirenaeum diversis in sua carnifex praesentia poenis adfectum Christo domino per martyrium dedicavit. Post hunc et 48 martyres passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vectium Epagatum. 30. De septem viris in Galleis ad praedicandum missis. Sub Decio vero imperatore multa bella adversum nomen christianum exoriuntur, et tanta stragis de credentibus fuit, ut nec numerari quaeant. Babillas episcopus Anthiocinus cum tribus parvolis, id est Urban, Prilidan et Epolon, et Xystus Romanae eclesiae episcopus et Laurentius archidiaconus et Hyppolitus ob dominici nominis confessionem per martyrium consummati sunt. Valentinianus et Novatianus maxime tunc heretiquorum principes contra fidem nostram, inimico inpellente, crassantur. Huius tempore septem viri episcopi ordenati ad praedicandum in Galliis missi sunt, sicut historia passiones sancti martyres Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato consolibus, sicut fideli recordationem retenitur, primum ac summum Tholosana civitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hic ergo missi sunt: Turonicis Catianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonae Paulos episcopus, Tolosae Saturninus episcopus, Parisiacis Dionisius episcopus, Arvernis Stremonius episcopus, Lemovicinis Martialis est distinatus episcopus. De his vero beatus Dionisius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine adfectus poenis, praesentem vitam gladio inminente finivit. Saturninus vero, iam securos de martyrio, dicit duobus presbiteris suis: 'Ecce ego iam immolor et tempus meae resolutiones instat. Rogo, ut, usque dum debetum finem impleam, a vobis paenitus non relinquar'. Cumque conpraehensus ad Capitulium duceretur, relictus ab his, solus adtrahitur. Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: 'Domine Iesu Christe, exaudi me de caelo sancto tuo, ut numquam haec eclesia de his civibus mereatur habere ponteficem in sempiternum'. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentes vestigiis allegatus ac de Capitulio praecipitatus, vitam finivit. Catianus vero, Trophimus Stremoneusque et Paulos atque Marcialis, in summa sanctitate viventes, adquisitus eclesiae populos ac fidem Christi per omnibus dilatatam, felice confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium quam hii per confessionem relinquentes terras, in caelestibus pariter sunt coniuncti.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
