# Libri Historiarum 1.1.67-70

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.67 to 1.1.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.67

31. De aecclesia Bituriga. De horum vero discipulis quidam Bituricas civitatem adgressus, salutare omnium, Christum dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci quodadmodo credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt, et qualiter ecclesiam construant vel omnipotenti Deo sollemnia caelebrare debeant, inbuuntur. Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem habentibus, cives cuiusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores vero vel reliqui meliores loci fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant ex pauperibus erant, iuxta illud Domini quod Iudaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices et publicani praecedunt vos in regno Dei. Hi vero, non obtentam a quo petierant domum, Leocadium quendam et primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vecti Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memoravimus, repererunt. Cui cum petitionem suam et fidem pariter intimassent, ille respondit: 'Si enim domus mea, quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnuebam'. Illi autem audientes, pedibus eius prostrati, oblatis tricentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam. Quod ille, acceptis de his tribus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idolatriae inplicitus, christianus factus, domum suam fecit aecclesiam. Haec est nunc ecclesia apud Bituricas urbem prima, miro opere conposita et primi martyres Stephani reliquiis inlustrata. 32. De Chroco et de delubro Arverno. Vicinsimo septimo loco Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra christianus persecutionem suo tempore conmoverunt. Tunc Romae Cornilius, Cyprianus Cartaginem felici sanguinem inlustrarunt. Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercito, Gallias pervagavit. Hic autem Chrocus multae adrogantiae fertur fuisse. Qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut dixemus, Alamannorum gentem, universas Gallias pervagatur cunctasque aedes, quae antiquitus fabraecatae fuerant, a fundamentis subvertit. Veniens vero Arvernus, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galate vocant, incendit, diruit atque subvertit. Miro enim opere factum fuit atque firmatum. Cuius paries duplex erat, ab intus enim de minuto lapide, a foris vero quadris sculptis fabricatum fuit. Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. Intrinsecus vero marmore ac museo variatum erat, pavimentum quoque aedes marmore stratum, desuper vero plumbo tectum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
