# Libri Historiarum 1.1.71-76

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.71 to 1.1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.71

33. De martiribus qui circa Arvernum passi sunt. Iuxta hanc urbem Liminius Antolianusque martyres requiescunt. Ibi Cassius ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusionem cruoris proprii caelorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum servum fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem christianorum vocant, ad persequendos christianos adit, Cassium repperit christianum. Cuius praedicationibus atque miraculis motus, credidit Christo, relictisque fanaticis sordibus ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad caelestia pariter regna venerunt. 34. De sancto Privato martyre. Inruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus in criptam Memmatinsis montis, ubi ieiuniis orationibusque vacabat, reperitur, populum Gredonensis castri monitione conclusum. Sed dum oves suas ut bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare conpellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tamdiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exalavit. Chrocus vero apud Arelatinsim Galliarum urbem conprehensus, diversis adfectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non inmerito poenas, quas sanctis Dei intulerat, luens. 35. De Quirino episcopo et martyre. Sub Diocliciano, qui tricesimo tertio loco Romanum rexit imperium, gravis contra christianos per annos quattuor persecutio exagitata est, ita ut quadam vice in ipso sacratissimo die paschae magni christianorum populi ob veri Dei cultum interficerentur. Eo tempore Quirinus Sisciensis ecclesiae sacerdos gloriosum pro Christi nomine martyrium tulit, quem, ligato ad collum molare saxo, in fluminis gurgite sevitia inpulit paganorum. Igitur cum cecidisset in gurgite, diu super aquas divina virtute ferebatur, nec sorbebant aquae, quem pondus criminis non praemebat. Quod factum admirans multitudo populi circumstantes, dispecto furore gentilium, ad liberandum properant sacerdotem. Haec ille cernens, non passus est, se a martyrio subtrahi, sed erectis ad caelum oculis ait: 'Iesu domine, qui gloriosus resedis ad dexteram Patris, ne patiaris me ab hoc stadio removeri, sed suscipiens animam meam, coniungere me tuis martyribus in requiae sempiterna dignare'. Et his dictis reddidit spiritum. Cuius corpus a christianis susceptum venerabiliter sepulturae mandatum est.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
