# Libri Historiarum 1.1.95-100

Gregory of Tours, Libri Historiarum, 1.1.95 to 1.1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-historiarum/1.1.95

45. De sancto Hillidio episcopo. Quo defuncto, sanctus Illidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama eius etiam extraneos fines adiret. Unde factum est, ut imperatoris Treverici filiam expetitus ab spiritu inmundo curaret, quod in libro illo, quem de eius vita conscripsimus, memoravimus. Fuit autem, ut fama refert, valde senex et plenus dierum plenusque bonis operibus; qui felici consummatione vitae huius perfunctus tramitem, migravit ad Christum, sepultusque in cripta suburbano civitatis illius. Habuit autem et archidiaconum nomine et merito Iustum; qui et cursum vitae bonis consumans operibus, magistri tumulo sociatur. Iam vero post transitum beati Illidi confessoris ad gloriosum eius sepulchrum tante virtutes apparent, ut nec scribi integre queant nec memoriae retineri. Huic sanctus Nepotianus successit. 46. De Nepotiano atque Arthemio episcopis. Igitur apud Arvernus sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus. A Treveris vero legati in Spaniam mittebantur, ex quibus Artemius quidam admirabilis sapientiae atque pulchritudinis et prima aetate florens, vi febrium est correptus. Praecedentibus vero aliis, hic apud Arvernus aegrotus relinquitur; nam eo tempore apud Treverus sponsali erat vinculo nexus. A sancto autem Nepotiano visitatus atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino, redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancto verbum praedicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam quam facultates proprias, sanctae copulatur eclesiae, factusque clericus, in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor exsisteret ad regendas dominici gregis caulas. 47. De castitate amantium. Per idem tempus Iniuriosus quidam de senatoribus Arvernis cum magnis opibus similem sibi in coniugio puellam expetiit, datumque arrabone, diem statuit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri. Adveniente vero die, celebrata nuptiarum sollemnitate, in uno strato ex more locantur. Sed puella graviter contristata, aversa ad parietem, amarissime flebat. Cui ille: 'Quid', inquid, turbaris? Indica, quaeso, mihi'. Illaque silente, adiecit: 'Obsecro te per Iesum Christum, filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas. Tunc illa conversa ad eum ait: 'Si omnibus diebus vitae meae plangam, numquid tantae erunt lacrimae, ut queant abluere tam inmensum pectoris mei dolorem? Statueram enim, ut corpusculum meum inmaculatum Christo a virili tactu servarem, sed vae mihi! qui taliter ab eo relicta sum, ut quod obtabam perficere non valerem et quod ab initio aetatis meae servavi in hac novissima die, quam videre non debueram, perdidi. Ecce enim relicta ab inmortali Christo, qui mihi dotem promittebat paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium; et pro rosis inmarcescibilibus arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolia. Et cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere, haec mihi vestis onus exhibuit, non honorem. Sed quid amplius verba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie dimergo in abyssos. O, si mihi haec futura erant, quare non dies vitae meae ipse fuit finis, qui fuit initium! O, si ante introissem mortis ianuam, quam lactis acciperem alimenta. O, si mihi dulcium nutricum oscula in funere fuissent expensa! Horrent enim mihi terrenae species, quia pro mundi vita transfixas manus suspicio Redemptoris. Nec cerno diademas gemmis insignibus coruscantes, cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia terrae tuae, quia amaenitate concupisco paradisi. Horrent tua solaria, cum Dominum resedentem suspicio super astra. Talia cum magno fletu iactanti commotus pietate iuvenis ait: 'Unicos nos nobilissimi Arvernorum habuere parentes et ad propagandam generationem coniungere voluerunt, ne recedentibus de mundo succederet heres extraneus'. Cui illa: 'Nihil est mundus, nihil sunt divitiae, nihil est pompa saeculi huius, nihil est vita ipsa quam fruemur, sed illa magis vita quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quae labe ulla non solvitur nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanet, luce non occidente vivit et, quod magis est his omnibus, ipsius Domini praesentiam iugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu, indissolubili laetitia gaudet'. Ad haec ille: 'Dulcissimis, inquid, 'eloquiis tuis aeterna mihi vita tamquam magnum iubar inluxit, et ideo, si vis a carnali abstinere concupiscentiam, particeps tuae mentis efficiar'. Illa respondit: 'Difficile est sexum virilem mulieribus ista praestare. Tamen, si feceris, ut inmaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo ab sponso domino meo Iesu Christo, cui me et famulam devovi esse et sponsam'. Tunc ille armatus crucis vexillo ait: 'Faciam quae hortaris'. Et datis inter se dextris, quieverunt, multos postea in uno strato recumbentes annos, sed cum castitate laudabili, quod postea in eorum transitu declaratum est. Nam cum, impleto certamine, puella migraret ad Christum, peracto vir funeris officio cum puellam in sepulchro deponeret, ait: 'Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, aeternae domine deus noster, quia hunc thesaurum, sicut a te commendatum accepi, ita inmaculatum pietati tuae restituo'. Ad haec illa subridens: 'Quid', inquid, 'loqueris quod non interrogans?' Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. Porro cum utriusque sepulchrum e diversis parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas, quae eorum castitatem manifestaret, apparuit. Nam facto mane cum ad locum populi accederent, invenerunt sepulchra pariter, quae longe inter se distare reliquerant, scilicet ut, quos tenet socios caelum, sepultorum hic corporum non separet monumentum. Hos usque hodie Duos Amantes vocitare loci incolae voluerunt. Meminimus de his in libro Miraculorum.

---

Gregory of Tours, LIBRI HISTORIARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregorytours.html.
